monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 55, 5
Tertia, id est, extrema propositio tua fuit de eadem Apostoli Epistula, ubi de resurrectione disputans, venit ad eum locum, in quo scriptum est: 'Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subiecta sunt sub pedibus eius' . Cum autem dixerit, quia omnia subiecta sunt ei, haud dubium quin praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum vero subiecta ei fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia; 'ut sit Deus omnia in omnibus.' Et miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictaviensis Episcopus, undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit. Tamen pauca saltem dicamus. Omne in hoc scandalum est, quare Filius Patri subiectus esse dicatur. Quid est turpius sive inferius, Patri subiici (quod saepe pietatis est, ut in Psalmo scribitur: 'Nonne Deo subiecta erit anima mea?' an crucifigi, et maledictum crucis fieri? 'Maledictus enim omnis qui pendet in ligno' . Qui ergo pro nobis maledictum factus est, ut nos de maledictione liberaret, miraris si pro nobis subiectus sit, ut nos Patri faciat esse subiectos dicens in Evangelio: 'Nemo vadit ad Patrem, nisi per me' : Et 'Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me' . Christus in his qui fideles sunt, subiectus est Patri: quia omnes credentes, imo omne hominum genus, corporis ipsius membra reputantur. In his autem qui increduli sunt, id est, Iudaeis et Ethnicis et Haereticis, insubiectus esse dicitur, quia pars membrorum eius non est subiecta fidei. In fine autem mundi cum omnia membra regnantem viderint Christum, id est, corpus suum, etiam ipsa subiicientur Christo, id est, corpori suo, ut omne Christi corpus subiiciatur Deo, et Patri; 'ut sit Deus omnia in omnibus.' Non ait: 'ut sit Pater omnia in omnibus;' sed 'ut sit Deus:' quod proprium nomen est Trinitatis, et tam ad Patrem, quam ad Filium et Spiritum Sanctum referri potest, ut humanitas subiiciatur divinitati. Humanitatem hoc loco dicimus, non mansuetudinem et clementiam, quam Graeci φιλανθρωπίαν vocant, sed omne hominum genus. Porro quod ait, 'ut sit Deus omnia in omnibus,' hoc sensu accipiendum est: Dominus atque Salvator noster nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis. Verbi gratia, in Salomone sapientia, in David bonitas, in Iob patientia, in Daniele cognitio futurorum, in Petro fides, in Phinees et Paulo zelus, in Ioanne virginitas, in caeteris caetera. Cum autem rerum omnium finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli Sanctorum omnes virtutes habeant, ut sit Christus totus in cunctis.